Текст песни Irdorath - Cypridis in voto

Просмотров: 4
0 чел. считают текст песни верным
0 чел. считают текст песни неверным
На этой странице находится текст песни Irdorath - Cypridis in voto, а также перевод песни и видео или клип.
Carmina Burana 59 (некот.пассажи отсутствуют)

Ecce, chorus virginum,
tempore vernali,
dum solis incendium
radios equali
moderatur ordine,
nubilo semoto
fronde pausa tilie
Cypridis in voto!..

In haec valle florida
Floreus flagratus,
Inter septa lilia,
Locus purpuratus.

dum garritus merule
dulciter alludit,
philomena carmine
dulcia concludit.

Acies virginea
redimita flore –
quis enarret talia!
quantoque decore

quam inter Veneream
diligo cohortem,
langueo, dum videam
libiti consortem.

Questio per singulas
oritur: honesta
potiorque dignitas
casta vel incesta?
Flora, consors Phyllidis,
est sententiata:
«caste non est similis
turpiter amata.»

Iuno, Pallas, Dione,
Cytherea dura
affirmant interprete
Flore verbi iura:
«flagrabit felicius
nectare mellito
castam amans potius
quam in ‹infinito›.»

Iura grata refero
puellarum ludis.
Vigeant in prospero
pudice futuris!
actibus emeritas
nulla salutaris,
contingat iocunditas
spes adulta caris!
Carmina Burana 59 (некот.пассажи отсутствуют)

Ecce, chorus virginum,
tempore vernali,
dum solis incendium
radios equali
moderatur ordine,
nubilo semoto
fronde pausa tilie
Cypridis in voto!..

In haec valle florida
Floreus flagratus,
Inter septa lilia,
Locus purpuratus.

dum garritus merule
dulciter alludit,
philomena carmine
dulcia concludit.

Acies virginea
redimita flore –
quis enarret talia!
quantoque decore

quam inter Veneream
diligo cohortem,
langueo, dum videam
libiti consortem.

Questio per singulas
oritur: honesta
potiorque dignitas
casta vel incesta?
Flora, consors Phyllidis,
est sententiata:
«caste non est similis
turpiter amata.»

Iuno, Pallas, Dione,
Cytherea dura
affirmant interprete
Flore verbi iura:
«flagrabit felicius
nectare mellito
castam amans potius
quam in ‹infinito›.»

Iura grata refero
puellarum ludis.
Vigeant in prospero
pudice futuris!
actibus emeritas
nulla salutaris,
contingat iocunditas
spes adulta caris!
Опрос: Верный ли текст песни?
Да Нет